Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4a
Book 4b
Book 5
Book 6
Book 7
L. Annaeus Seneca iunior · Naturales Quaestiones

Book 2, Chapter 55

Text from the public domain

—Etsi colliduntur inter se, inquit, nubes, fit is quem desideras ictus.—Sed non uniuersus, neque enim tota totis concurrunt, sed partibus partes; nec sonant mollia, nisi illisa duris sint, itaque non auditur fluctus, nisi impactus est.

—Ignis, inquit, demissus in aquam sonat, dum extinguitur.—Puta ita esse, pro me est; non enim ignis tunc sonum efficit sed spiritus per extinguentia effugiens. Vt dem tibi et fieri ignem in nube et extingui, spiritu nascitur et attritu.

—Quid ergo, inquit, non potest aliqua ex his transcurrentibus stellis incidere in nubem et extingui?—Existimemus posse aliquando et hoc fieri; nunc naturalem causam quaerimus et assiduam, non raram fortuitamque. Puta enim me confiteri uerum esse quod dicis, aliquando post tonitrua emicare ignes stellis transuersis et cadentibus similes, non ob hoc tonitrua facta sunt, sed, cum hoc fieret, tonitrua facta sunt.

Clidemos ait fulgurationem speciem inanem esse, non ignem; sic enim per noctem splendorem mot〈u〉 remo〈rum remo〉rari. Dissimile est exemplum. Illic enim splendor intra ipsam aquam apparet; qui fit in aere erumpit et exilit.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation