Maxima ergo causa est propter quam terra moueatur spiritus natura citus et locum e loco mutans. Hic, quamdiu non impellitur et in uacanti spatio latet, iacet innoxius nec circumiectis molestus est;
ubi illum extrinsecus superueniens causa sollicitat compellitque et in artum agit, si licet adhuc, cedit tantum et uagatur; ubi erepta discedendi facultas est et undique obsistitur, tunc magno cum murmure montis Circum claustra fremit, quae diu pulsata conuellit ac iactat eo acrior quo cum mora ualentiore luctatus est.
Deinde, cum circa perlustrauit omne quo tenebatur nec potuit euadere, inde, quo maxime impactus est, resilit et aut per occulta diuiditur ipso terrae motu raritate facta, aut per nouum uulnus emicuit; ita eius non potest uis tanta cohiberi nec uentum tenet ulla compages. Soluit enim quodcumque uinculum et onus omne fert secum infususque per minima laxamentum 〈sibi parat〉 et indomita naturae potentia liberat 〈se〉, utique cum concitatus sibi ius suum uindicat.
Spiritus uero inuicta res est; nihil erit quod Luctantes uentos tempestatesque sonoras Imperio premat ac uinclis et carcere frenet.
Sine dubio poetae hunc uoluerunt uideri carcerem in quo sub terra clausi laterent; sed hoc non intellexerunt nec id quod clausum est esse adhuc uentum, nec id quod uentus est posse iam claudi. Nam quod in clauso est quiescit et aeris statio est; omnis in fuga uentus est.
Etiamnunc et illud accedit his argumentis per quod appareat motum effici spiritu, quod corpora quoque nostra non aliter tremunt quam si spiritum aliqua causa perturbat, cum timore contractus est, cum senectute languescit et uenis torpentibus marcet, cum frigore inhibetur aut sub accessionem cursu suo deicitur.
Nam, quamdiu sine iniuria perfluit et ex more procedit, nullus est tremor corpori; cum aliquid occurrit quod inhibeat eius officium, tunc parum potens in perferendis his quae suo uigore tendebat, deficiens concutit quicquid integer tulerat.