Terra et pars est mundi et materia. Pars quare sit, non puto te interrogaturum, 〈aut〉 aeque interrog〈a〉 quare caelum pars sit; quia scilicet non magis sine hoc quam sine illa uniuersum potest esse. 〈Materia porro mundi propterea est terra〉 quod cum his uniuersis est ex quibus alimenta omnibus animalibus, omnibus satis, omnibus stellis diuiduntur.
Hinc uiritim singulis, hinc ipsi mundo tam multa poscenti subministrantur; hinc profertur quo sustineantur tot sidera tam exercita tam auida per diem noctemque ut in opere ita in pastu. Omnium quidem rerum natura, quantum in nutrimentum sui satis sit, apprehendit; mundus autem, quantum in aeternum desiderabat, inuasit. Pusillum tibi exemplar magnae rei ponam: oua tantum complectuntur umoris quantum ad effectum animalis exituri sat est.