Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4a
Book 4b
Book 5
Book 6
Book 7
L. Annaeus Seneca iunior · Naturales Quaestiones

Book 2, Chapter 1

Text from the public domain

[LIBER SECVNDVS] 〈LIBER SEXTVS〉

Omnis de uniuerso quaestio in caelestia, sublimia, terrena diuiditur. Prima pars naturam siderum scrutatur et magnitudinem et formam ignium quibus mundus includitur, solidumne sit caelum ac firmae concretaeque materiae an ex subtili tenuique nexum, agatur an agat, et infra sese sidera habeat an in contextu sui fixa, quemadmodum anni uices seruet, solem retro flectat, cetera deinceps his similia.

Secunda pars tractat inter caelum terramque uersantia. Hic sunt nubila, imbres, niues, 〈uenti, terrae motus, fulgura〉 et humanas motura tonitrua mentes; quaecumque aer facit patiturue, haec sublimia dicimus, quia editiora imis sunt. Tertia illa pars de aquis, terris, arbustis, satis quaerit et, ut iurisconsultorum uerbo utar, de omnibus quae solo continentur.

—Quomodo, inquis, de terrarum motu quaestionem eo posuisti loco quo de tonitribus fulguribusque dicturus es?—Quia, cum motus spiritu fiat, spiritus autem aer sit agitatus, etiamsi subit terras, non ibi spectandus est; cogitetur in ea sede in qua illum natura disposuit.

Dicam quod magis mirum uidebitur: inter caelestia de terra dicendum erit.—Quare? inquis—. Quia, cum propria terrae ipsius excutimus suo loco, utrum lata sit et inaequalis et enormiter proiecta an tota in formam pilae spectet et in orbem partes suas cogat, alliget aquas an aquis alligetur, ipsa animal sit an iners corpus et sine sensu, plenum quidem spiritus sed alieni, et cetera huiusmodi quotiens in manus uenerint, terram sequentur et in imo collocabuntur;

at ubi quaeretur quis terrae situs sit, qua parte mundi consederit, quomodo aduersus sidera caelumque posita sit, haec quaestio cedet superioribus et, ut ita dicam, meliorem condicionem sequetur.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation