Summam esse uim fulminis iudicant, quia, quicquid alia portendunt, interventus fulminis tollit; quicquid ab hoc portenditur, fixum est nec alterius ostenti significatione mutatur; quicquid exta, quicquid aues minabuntur, secundo fulmine abolebitur; quicquid fulmine denuntiatum est, nec extis nec aue contraria refellitur.
In quo mihi falli uidentur. Quare? Quia uero uerius nihil est. Si aues futura cecinerunt, non potest hoc auspicium fulmine irritum fieri, aut non futura cecinerunt. Non enim nunc auem comparo et fulmen, sed duo ueri signa, quae, si uerum significant, paria sunt. Itaque, quae fulminis interuentus submouet extorum uel augurii indicia, male inspecta exta, male seruata auguria sunt. Non enim refert utrius rei species maior sit uel natura potentior; si utraque res ueri attulit signa, quantum ad hoc, par est.
Si dicas flammae maiorem uim esse quam fumi, non mentieris; sed, ad indicandum ignem, idem ualet flamma quod fumus. Itaque si hoc dicunt: 'Quotiens aliud exta significabunt, aliud fulmina, fulminum erit auctoritas maior', fortasse consentiam. Si hoc dicunt: 'Quamuis altera res uerum praedixisset, fulminis ictus priora deleuit et ad se fidem traxit,' falsum est. Quare? Quia nihil interest quam multa auspicia sint. Fatum unum est; quod si bene primo auspicio intellectum est, secundo non interit.
Ita dico, non refert an aliud sit per quod quidem quaerimus, quoniam de quo quaeritur idem est. Fatum fulmine mutari non potest. Quidni? Nam fulmen ipsum fati pars est.