De aqua dico; ignis, qui omnia consumit, quaedam creat et, quod uideri non potest simile ueri, tamen uerum est animalia igne generari. Habet ergo aliquam uim talem aer et ideo modo spissat se modo expandit et purgat et alias contrahit diducit ac differt. Hoc ergo interest inter aera et uentum quod inter lacum et flumen. Aliquando per se ipse sol causa uenti est fundens rigentem aera et ex denso coactoque explicans.