Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4a
Book 4b
Book 5
Book 6
Book 7
L. Annaeus Seneca iunior · Naturales Quaestiones

Book 2, Chapter 24

Text from the public domain

—Quomodo, inquit, cum dicatis ignis hanc esse naturam ut petat superiora, fulmen terram petit? Aut falsum est quod de igne dixistis; est enim illi aeque sursum iter quam deorsum.— Vtrumque uerum potest esse. Ignis enim natura in uerticem surgit et, si nihil illum prohibet, ascendit, —sicut aqua natura defertur; si tamen aliqua uis accessit quae illam in contrarium circumageret, illo intenditur unde imbre deiecta est;—

fulmen autem eadem necessitate qua 〈aqua ascendit〉 excutitur. Id〈em〉 his ignibus accidit quod arboribus quarum cacumina trahi possunt ita ut terram spectent, si tenera sunt, etiam ut attingant; sed cum permiseris, in locum suum exilient. Itaque non est quod eum spectes cuiusque rei habitum qui illi non ex uoluntate est.

Si igni permittes ire quo uelit, caelum, id est leuissimi cuiusque sedem, repetet; ubi est aliquid quod eum feriat et ab impetu suo auertat, id non natura, sed seruitus eius sit.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation