Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4a
Book 4b
Book 5
Book 6
Book 7
L. Annaeus Seneca iunior · Naturales Quaestiones

Book 7, Chapter 11

Text from the public domain

Epigenem relinquamus et aliorum opiniones persequamur. Quas antequam exponere incipiam, illud imprimis praesumendum est cometas non in una parte caeli aspici nec in signifero tantum orbe sed tam in ortu quam in occasu, frequentissime tamen circa septentrionem.

Forma eis, 〈ut〉 〈nomen〉, est una. Quamuis enim Graeci discrimina fecerint eorum quibus in morem barbae flamma dependet et eorum qui undique circa se uelut comam spargunt et eorum quibus fusus quidem est ignis sed in uerticem tendens, tamen omnes isti eiusdem notae sunt cometaeque recte dicuntur.

Quorum cum post longum tempus appareant formae, inter se eos comparare difficile est. Illo ipso tempore quo apparent inter spectantes de habitu illorum non conuenit sed, prout cuique acrior acies aut hebetior est, ita ait aut lucidiorem esse aut rubicundiorem et crines aut in interiora 〈r〉eductos aut in latera demissos. Sed, siue sunt aliquae differentiae illorum siue non sunt, eadem fiant ratione necesse est cometae. Illud unum constare debet praeter solitum aspici nouam sideris faciem circa se dissipatum ignem trahentis.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation