Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4a
Book 4b
Book 5
Book 6
Book 7
L. Annaeus Seneca iunior · Naturales Quaestiones

Book 3, Chapter 15

Text from the public domain

Quaedam ex istis sunt quibus assentire possumus. Sed hoc amplius censeo. Placet natura regi terram, et quidem ad nostrorum corporum exemplar, in quibus et uenae sunt et arteriae, illae sanguinis, hae spiritus receptacula. In terra quoque sunt alia itinera per quae aqua, alia per quae spiritus currit; adeoque ad similitudinem ill〈a〉 humanorum corporum natura formauit ut maiores quoque nostri aquarum appellauerint uenas.

Sed, quemadmodum in nobis non tantum sanguis est sed multa genera umoris, alia necessarii, alia corrupti ac paulo pinguioris,—in capite cerebrum, in ossibus medullae, muci saliuaeque et lacrimae et quiddam additum articulis per quod citius flectantur ex lubrico,— sic in terra quoque sunt umoris genera complura, quaedam quae mature dur〈a〉ntur,

—hinc est omnis metallorum 〈honos〉, ex quibus petit aurum argentumque auaritia—, et quae in lapidem ex liquore uertuntur; in quaedam uero terra umorque putrescunt, sicut bitumen et cetera huic similia. Haec est causa aquarum secundum legem naturae uoluntatemque nascentium.

Ceterum, ut in nostris corporibus, ita in illa saepe umores uitia concipiunt: aut ictus aut quassatio aliqua aut loci senium aut frigus aut aestus corrupere naturam, et sulphuratio contraxit umorem, qui modo diuturnus est, modo breuis.

Ergo, ut in corporibus nostris sanguis, cum percussa uena est, tam diu manat donec omnis effluxit aut donec uenae scissura subsedit atque iter clusit, vel aliqua alia causa retro dedit sanguinem, ita in terra solutis ac patefactis uenis riuus aut flumen effunditur.

Interest quanta aperta sit uena. Quae modo consumpta aqua deficit; modo excaecatur aliquo impedimento; modo coit uelut in cicatricem comprimitque quam perfecerat uiam; modo illa uis terrae, quam esse mutabilem diximus, desinit posse alimenta in umorem conuertere.

Aliquando autem exhausta replentur, modo per se uiribus recollectis, modo aliunde translatis. Saepe enim inania apposita plenis umorem in se auocauerunt; saepe terra, si facilis est in tabem, ipsa soluitur et umescit; 〈saepe〉 idem euenit sub terra quod in nubibus, ut spissetur 〈aer〉 grauiorque quam ut manere in natura sua possit gignat umorem; saepe colligitur roris modo tenuis et dispersus liquor, qui ex multis in unum locis confluit,—sudorem aquileges uocant, quia guttae quaedam uel pressura loci eliduntur vel aestu euocantur;

haec tenuis unda uix fonti sufficit—; et ex magnis cau〈e〉is magnisque conceptibus excidunt amnes, nonnumquam leuiter emissi, si aqua pondere suo se tantum detulit, nonnumquam uehementer et cum sono, si illam spiritus intermixtus eiecit.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation