Aliud quoque uirgarum genus apparet, cum radii per angusta foramina nubium tenues et intenti distantesque inter se diriguntur. Et ipsi signa imbrium sunt.
Quomodo nunc me hoc loco geram? Quid uocem? Imagines solis? Historici soles vocant et binos ternosque apparuisse memoriae tradunt. Graec parhelia appellant, quia in propinquo fere a sole uisuntur aut quia accedunt ad aliquam similitudinem solis. Non enim totum imitantur, sed magnitudinem eius figuramque; ceterum nihil habent ardoris hebetes et languidi. His quod nomen imponimus? An facio quod Vergilius, qui dubitauit de nomine, deinde id de quo dubitauerat posuit? Et quo te nomine dicam, Rhaetica? Nec cellis ideo contende Falernis. Nihil ergo prohibet illas parhelia uocari.
Sunt autem imagines solis in nube spissa et uicina in modum speculi. Quidam parhelion ita definiunt: nubes rotunda et splendida similisque soli. Sequitur enim illum nec umquam longius relinquitur quam fuit, cum apparuit. Num quis nostrum miratur, si solis effigiem in aliquo fonte aut placido lacu uidit? Non, ut puto. Atqui tam in sublimi facies eius quam inter nos potest reddi, si modo idonea est materia quae reddat.