Praeter haec natura aptus est aer ad uoces. Quidni, cum uox nihil aliud sit quam ictus aer? Debent ergo nubes utrimque 〈con〉seri, et cauae et intentae. Vides enim quanto uocaliora sint uacua quam plena, quanto intenta quam remissa. Item tympana et cymbala sonant, quia illa repugnantem ex ulteriore parte spiritum pulsant, haec et ips〈o〉 aere non nisi cauo tinniunt.