In quosdam specus qui despexere moriuntur; tam uelox malum est ut transuolantes aues deiciat. Talis est aer, talis locus ex quo letalis aqua d〈e〉stillat. Quod si remissior fuit aeris et loci pestis, ipsa quoque temperatior noxa nihil amplius quam temptat neruos uelut ebrietate torpentes.
Nec miror si locus atque aer aquas inficit similesque regionibus reddit per quas et ex quibus ueniunt: pabuli sapor apparet in lacte et uini uis existit in aceto. Nulla res est quae non eius quo nascitur notas reddat.