Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4a
Book 4b
Book 5
Book 6
Book 7
L. Annaeus Seneca iunior · Naturales Quaestiones

Book 3, Chapter 29

Text from the public domain

Berosos, qui Belum interpretatus est, ait ista cursu siderum fieri. Adeo quidem affirmat ut conflagrationi atque diluuio tempus assignet. Arsura enim terrena contendit, quandoque omnia sidera quae nunc diuersos agunt cursus in Cancrum conuenerint, sic sub eodem posita uestigio ut recta linea exire per orbes omnium possit; inundationem futuram, cum eadem siderum turba in Capricornum conuenerit. Illic solstitium, hic bruma conficitur; magnae potentiae signa, quando in ipsa mutatione anni momenta sunt. Quidam existimant terram quoque concuti et dirupto solo noua fluminum capita detegere, quae amplius ut e pleno profundant.

Et istas ego receperim causas,—neque enim ex uno est tanta pernicies,—et illam quae in conflagratione nostris placet hoc quoque transferendam puto: siue anima〈l〉 est mundus, siue corpus natura gubernabile, ut arbores, ut sata, ab initio eius usque ad exitum quicquid facere quicquid pati debeat, inclusum est.

Vt in semine omnis futuri hominis ratio comprehensa est et legem barbae canorumque nondum natus infans habet,—totius enim corporis et sequentis actus in paruo occultoque liniamenta sunt,—sic origo mundi non minus solem et lunam et uices siderum et animalium ortus quam quibus mutarentur terrena continuit. In his fuit inundatio, quae non secus quam hiems, quam aestas, lege mundi uenit.

Itaque non pluuia istud fiet, sed pluuia quoque; non incursu maris, 〈sed〉 maris quoque incursu; non terrae motu, sed terrae quoque motu. Omnia adiuuabunt naturam, ut naturae constituta peragantur. Maximam tamen causam ad se inundandam terra ipsa praestabit, quam diximus esse mutabilem et solui in umorem.

Ergo, quandoque erit terminus rebus humanis, cum partes eius interire debuerint aboleriue funditus totae ut de integro totae rudes innoxiaeque generentur nec supersit in deteriora praeceptor, plus umoris quam semper fuit fiet. Nunc enim elementa ad id quod debetur pensa sunt; aliquid oportet alteri accedat, ut quae libramento stant inaequalitas turbet. Accedet umori. Nunc enim habet quo ambiat terras, non quo obruat; quicquid illi adieceris, necesse est in alienum locum exundet.

Vide ergo ne terra debeat minu〈i〉, ut ualidiori infirma succumbat. Incipiet ergo putrescere, dehinc laxata ire in umorem et assidua tabe defluere. Tunc exilient sub montibus flumina ipsosque impet〈u〉 quatient; inde ora 〈n〉acta manabunt.

Solum omne aquas reddet; summi scaturient montes. Quemadmodum in morbum transeunt sana et ulceri uicina consentiunt, ut quaeque proxima terris fluentibus fuerint, ipsa eluentur stillabuntque, deinde decurrent et, hiante pluribus locis saxo, fretum saliet et maria inter se componet. Nihil erunt Adria, nihil Siculi aequoris fauces, nihil Charybdis, nihil Scylla; omnes nouum mare fabulas obruet et hic qui terras cingit oceanus extrema sortitus ueniet in medium.

Quid ergo est? Nihilominus tenebit alienos menses hiems, aestas prohibebitur, et quodcumque terras sidus exiccat compresso ardore cessabit. Peribunt tot nomina, Caspium et Rubrum mare, Ambracii et Cretici sinus, Propontis et Pontus; peribit omne discrimen; confundetur quicquid in suas partes natura digessit. Non muri quemquam, non turres tuebuntur. Non proderunt templa supplicibus nec urbium summa, quippe fugientes unda praeueniet et ex ipsis arcibus deferet.

Alia ab occasu, alia ab oriente concurrent. Vnus humanum genus condet dies; quicquid tam longa fortunae indulgentia excoluit, quicquid supra ceteros extulit, nobilia pariter atque adornata magnarumque gentium regna pessundabit.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation