Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 9, Letter 7

Text kindly provided by Perseus

Scr. Romae ex. m. Maio a. 708 (46).
CICERO VARRONI

Cenabam apud Seium, cum utrique nostrum redditae sunt a te litterae. Mihi vero iam maturum videtur; nam quod ante calumniatus sum, indicabo malitiam meam; volebam prope alicubi esse, si quid bonae salutis, σύν τε δύ′ ἐρχομένω; nunc quoniam confecta sunt omnia, dubitandum non est quin equis viris. Nam ut audivi de L. Caesare filio, mecum ipse: Quíd hic mihi faciét patri? itaque non desino apud istos, qui nunc dominantur, cenitare.

Quid faciam? tempori serviendum est. Sed ridicula missa, praesertim cum sit nihil quod rideamus: Africa terribili tremit horrida terra tumultu. Itaque nullum est ἀποπροηγμένον quod non verear. Sed quod quaeris, quando, qua, quo, nihil adhuc scimus. Istuc ipsum de Baiis, non nulli dubitant an per Sardiniam veniat; illud enim adhuc praedium suum non inspexit nec ullum habet deterius, sed tamen non contemnit. Ego omnino magis arbitror per Siciliam Veliam, sed iam sciemus; adventat enim Dolabella. Eum puto magistrum fore. “ πολλοὶ μαθηταὶ κρείσσονες διδασκάλων. ” Sed tamen, si sciam quid tu constitueris, meum consilium accommodabo potissimum ad tuum; qua re exspecto tuas litteras.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation