Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 12, Letter 3

Text kindly provided by Perseus

Scr. Romae inter vi et prid. Non. Oct. a. 710 (44).
CICERO CASSIO S.

Auget tuus amicus furorem in dies. Primum in statua quam posuit in rostris inscripsit “parenti optime merito,” ut non modo sicarii sed iam etiam parricidae iudicemini, quid dico “iudicemini”? iudicemur potius; vestri enim pulcherrimi facti ille furiosus me principem dicit fuisse. Utinam quidem fuissem! molestus nobis non esset. Sed hoc vestrum est; quod quoniam praeteriit, utinam haberem quid vobis darem consili! sed ne mihi quidem ipsi reperio quid faciendum sit. Quid enim est quod contra vim sine vi fieri possit?

Consilium omne autem hoc est illorum, ut mortem Caesaris persequantur. Itaque ante diem vi Non. Oct. productus in contionem a Cannutio turpissime ille quidem discessit, sed tamen ea dixit de conservatoribus patriae quae dici deberent de proditoribus; de me quidem non dubitanter quin omnia de meo consilio et vos fecissetis et Cannutius faceret. Cetera cuius modi sint ex hoc iudica quod legato tuo viaticum eripuerunt. Quid eos interpretari putas, cum hoc faciunt? ad hostem scilicet portari. O rem miseram! dominum ferre non potuimus, conservo servimus. Et tamen me quidem favente magis quam sperante etiam nunc residet spes in virtute tua. Sed ubi sunt copiae? De reliquo malo te ipsum tecum loqui quam nostra dicta cognoscere. Vale.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation