Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 12, Letter 7

Text kindly provided by Perseus

Scr. Romae circ. Non, Mart. a. 711 (43).
CICERO CASSIO S.

Quanto studio dignitatem tuam et in senatu et ad populum defenderim ex tuis te malo quam ex me cognoscere; quae mea sententia in senatu facile valuisset, nisi Pansa vehementer obstitisset. Ea sententia dicta productus sum in contionem a tr. pl. M. Servilio. Dixi de te quae potui tanta contentione quantum forum est, tanto clamore consensuque populi ut nihil umquam simile viderim. Id velim mihi ignoscas quod invita socru tua fecerim. Mulier timida verebatur ne Pansae animus offenderetur. In contione quidem Pansa dixit matrem quoque tuam et fratrem illam a me sententiam noluisse dici. Sed me haec non movebant, alia valebant; favebam et rei p., cui semper favi, et dignitati ac gloriae tuae.

Quod autem et in senatu pluribus verbis disserui et dixi in contione, in eo velim fidem meam liberes. Promisi enim et prope confirmavi te non exspectasse nec exspectaturum decreta nostra sed te ipsum tuo more rem p. defensurum. Et quamquam nihildum audieramus nec ubi esses nec quas copias haberes, tamen sic statuebam, omnis quae in istis partibus essent opes copiaeque tuas esse, per teque Asiam provinciam confidebam iam rei p. reciperatam. Tu fac in augenda gloria te ipsum vincas. Vale.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation