Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 9, Letter 3

Text kindly provided by Perseus

Scr. Romae paulo ante ep. 2.
CICERO VARRONI

Etsi quid scriberem non habebam, tamen Caninio. ad te eunti non potui nihil dare. Quid ergo potissimum scribam? Quod velle te puto, cito me ad te esse venturum; etsi vide, quaeso, satisne rectum sit nos hoc tanto incendio civitatis in istis locis esse; dabimus sermonem iis, qui nesciunt nobis, quocumque in loco simus, eundem cultum, eundem victum esse. “Quid refert? tamen in sermonem incidemus.” Valde id, credo, laborandum est ne, cum omnes in omni genere et scelerum et flagitiorum volutentur, nostra nobiscum aut inter nos cessatio vituperetur. Ego vero neglecta barbarorum inscitia persequar; quamvis enim sint haec misera, quae sunt miserrima, tamen artes nostrae nescio quo modo nunc uberiores fructus ferre videntur quam olim ferebant, sive quia nulla nunc in re alia adquiescimus, sive quod gravitas morbi facit ut medicinae egeamus, eaque nunc appareat, cuius vim non sentiebamus cum valebamus. Sed quid ego nunc haec ad te, cuius domi nascuntur γλαῦκ′ εἰς Ἀθήνας? Nihil scilicet nisi ut rescriberes aliquid, me exspectares. Sic igitur facies.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation