Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 12, Letter 19

Text kindly provided by Perseus

Scr. Romae m. Dec. a. 708 (46).
CICERO CORNIFICIO S.

Libentissime legi tuas litteras; in quibus iucundissimum mihi fuit, quod cognovi meas tibi redditas esse; non enim dubitabam quin eas libenter lecturus esses, verebar ut redderentur. Bellum quod est in Syria Syriamque provinciam tibi tributam esse a Caesare ex tuis litteris cognovi. Eam rem tibi volo bene et feliciter evenire; quod ita fore confido fretus et industria et prudentia tua.

Sed de Parthici belli suspicione quod scribis, sane me commovit. Quid enim copiarum haberes cum ipse coniectura consequi poteram tum ex tuis litteris cognovi. Itaque opto ne se illa gens moveat hoc tempore, dum ad te legiones eae perducantur quas audio duci. Quod si paris copias ad confligendum non habebis, non te fugiet uti consilio M. Bibuli, qui se oppido munitissimo et copiosissimo tam diu tenuit quam diu in provincia Parthi fuerunt. Sed haec melius ex re et ex tempore constitues; mihi quidem usque curae erit quid agas, dum quid egeris sciero. Litteras ad te numquam habui cui darem, quin dederim; a te ut idem facias peto, in primisque ut ita ad tuos scribas, ut me tuum sciant esse.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation