Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 10, Letter 26

Text kindly provided by Perseus

Scr. Romae inter viii et iii K. Quint. a. 711 (43).
M. CICERO S. D. C. FVRNIO.

Lectis tuis litteris, quibus declarabas aut omittendos Narbonensis aut cum periculo dimicandum, illud magis timui; quod vitatum non moleste fero. Quod de Planci et Bruti concordia scribis, in eo vel maximam spem pono victoriae. De Gallorum studio nos aliquando cognoscemus, ut scribis, cuius id opera maxime excitatum sit; sed iam, mihi crede, cognovimus. Itaque iucundissimis tuis litteris stomachatus sum in extremo; scribis enim, si in Sextilem comitia, cito te, sin iam confecta, citius, ne diutius cum periculo fatuus sis.

O mi Furni, quam tu tuam causam non nosti, qui alienas tam facile discas! Tu nunc candidatum te putas et id cogitas, ut aut ad comitia curras aut, si iam confecta, domi tuae sis, ne cum maximo periculo, ut scribis, stultissimus sis? Non arbitror te ita sentire; omnis enim tuos ad laudem impetus novi. Quod si ut scribis ita sentis, non magis te quam de te iudicium reprehendo meum. Te adipiscendi magistratus levissimi et divulgatissimi, si ita adipiscare ut plerique, praepropera festinatio abducet a tantis laudibus, quibus te omnes in caelum iure et vere ferunt? Scilicet id agitur utrum hac petitione an proxima praetor fias, non ut ita de re p. mereare, omni honore ut dignissimus iudicere.

Utrum nescis quam alte ascenderis, an pro nihilo id putas? Si nescis, tibi ignosco, nos in culpa sumus; sin intellegis, ulla tibi est praetura vel officio, quod pauci, vel gloria, quam omnes sequuntur, dulcior? Hac de re et ego et Calvisius, homo magni iudici tuique amantissimus, te accusamus cotidie. Comitia tamen, quoniam ex iis pendes, quantum facere possumus, quod multis de causis rei p. arbitramur conducere, in Ianuarium mensem protrudimus. Vince igitur et vale.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation