Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 7, Letter 18

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Pomptino vi Id. Apr. a. 701 (53).
CICERO TREBATIO S.

Accepi a te aliquot epistulas uno tempore, quas tu diversis temporibus dederas. In quibus me cetera delectarunt significabant enim te istam militiam iam firmo animo ferre et esse fortem virum et constantem; quae ego paulisper in te ita desideravi non imbecillitate animi tui sed magis ut desiderio nostri te aestuare putarem. Qua re perge, ut coepisti; forti animo istam tolera militiam. Multa, mihi crede, adsequere; ego enim renovabo commendationem, sed tempore. Sic habeto, non tibi maiori esse curae ut iste tuus a me discessus quam fructuosissimus tibi sit, quam mihi. Itaque quoniam vestrae cautiones infirmae sunt, . Graeculam tibi misi cautionem chirographi mei. Tu me velim de ratione Gallici belli certiorem facias; ego enim ignavissimo cuique maximam fidem habeo.

Sed ut ad epistulas tuas redeam, cetera belle; illud miror: quis solet eodem exemplo pluris dare, qui sua manu scribit? nam quod in palimpsesto, laudo equidem parsimoniam; sed miror quid in illa chartula fuerit quod delere malueris quam non haec scribere nisi forte tuas formulas; non enim puto te meas epistulas delere ut reponas tuas. An hoc significas, nihil fieri, frigere te, ne chartam quidem tibi suppeditare? Iam ista tua culpa est, qui verecundiam tecum extuleris et non hic nobiscum reliqueris.

Ego te Balbo, cum ad vos proficiscetur, more Romano commendabo. Tu si intervallum longius erit mearum litterarum ne sis admiratus; eram enim afuturus mense Aprili. Has litteras scripsi in Pomptino, cum ad villam M. Aemili Philemonis devertissem, ex qua iam audieram fremitum clientium meorum, quos quidem tu mihi conciliasti; nam Ulubris honoris mei causa vim maximam ranunculorum se commosse constabat. Cura ut valeas. VI Id. April. de Pomptino.

Epistulam tuam, quam accepi ab L. Arruntio, conscidi innocentem; nihil enim habebat quod non vel in contione recte legi posset. Sed et Arruntius ita te mandasse aiebat et tu adscripseras. Verum illud esto; nihil te ad me postea scripsisse demiror, praesertim tam novis rebus.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation