Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 11, Letter 10

Text kindly provided by Perseus

Scr. hi castris Dertonae iii Non. Mai. a. 711 (43).
D. BRVTVS S. D. M. CICERONI

Non mihi rem p. plus debere arbitror quam me tibi. Gratiorem me esse in te posse, quam isti perversi sint in me, exploratum habes †sit an hoc temporis videatur dici causat, malle me tuum iudicium quam ex altera parte omnium istorum; tu enim a certo sensu et vero iudicas de nobis; quod isti ne faciant summa malevolentia et livore impediuntur. Interpellent me quo minus honoratus sim, dum ne interpellent quo minus res p. a me commode administrari possit. Quae quanto sit in periculo quam potero brevissime exponam.

Primum omnium quantam perturbationem rerum urbanarum adferat obitus consulum quantamque cupiditatem hominibus iniciat vacuitas non te fugit. Satis me multa scripsisse, quae litteris commendari possint, arbitror; scio enim cui scribam.

Revertor nunc ad Antonium. Qui ex fuga cum parvulam manum peditum haberet inermium, ergastula solvendo omneque genus hominum abripiendo satis magnum numerum videtur effecisse. Hoc accessit manus Ventidi, quae trans Appenninum itinere facto difficillimo ad Vada pervenit atque ibi se cum Antonio coniunxit. Est numerus veteranorum et armatorum satis frequens cum Ventidio.

Consilia Antoni haec sint necesse est, aut ad Lepidum ut se conferat, si recipitur, aut Appennino Alpibusque se teneat et decursionibus per equites, quos habet multos, vastet ea loca in quae incurrerit, aut rusus se in Etruriam referat, quod ea pars Italiae sine exercitu est. Quod si me Caesar audisset atque Appenninum transisset, in tantas angustias Antonium compulissem, ut inopia potius quam ferro conficeretur. Sed neque Caesari imperari potest nec Caesar exercitui suo, quod utrumque pessimum est Cum haec talia sint, quo minus, quod ad me pertinebit, homines interpellent, ut supra scripsi, non impedio. Haec quem ad modum explicari possint aut, a te cum explicabuntur, ne impediantur timeo.

Alere iam milites non possum. Cum ad rem p. liberandam accessi, HS mihi fuit pecuniae cccc amplius. Tantum abest ut meae rei familiaris liberum sit quicquam, ut omnis iam meos amicos aere alieno obstrinxerim. Septem numerum nunc legionum alo, qua difficultate tu arbitrare; non, si Varronis thensauros haberem, subsistere sumptui possem. Cum primum de Antonio exploratum habuero, faciam te certiorem. Tu me amabis ita, si hoc idem me in te facere senseris. III Non. Mai. ex castris Dertona.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation