Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 7, Letter 31

Text kindly provided by Perseus

Scr. Romae ut Febr. a. 710 (44). 5
CICERO CVRIO S. D.

Facile perspexi ex tuis litteris, quod semper studui, et me a te plurimi fieri et te intellegere quam mihi carus esses. Quod quoniam uterque nostrum consecutus est, reliquum est ut officiis certemus inter nos; quibus aequo animo vel vincam te vel vincar abs te. Acilio non fuisse necesse meas dari litteras facile patior;

Sulpici tibi operam intellego ex tuis litteris non multum opus fuisse propter tuas res ita contractas ut quem ad modum scribis, “nec caput nec pedes.” Equidem vellem uti pedes haberent, ut aliquando redires. Vides enim exaruisse iam veterem urbanitatem, ut Pomponius noster suo iure possit dicere: Nisi nos pauci retineamus gloriam antiquam Atticam. Ergo is tibi, nos ei succedimus. Veni igitur, quaeso, ne tamen semen urbanitatis una cum re p. intereat.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation