Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 9, Letter 10

Text kindly provided by Perseus

Scr. Romae ex. a. 708 (46) paulo ante iii K. Ian.
M. CICERO S. D. P. DOLABELLAE.

Non sum ausus Salvio nostro nihil ad te litterarum dare; nec me hercule habebam quid scriberem, nisi te a me mirabiliter amari, de quo etiam nihil scribente me te non dubitare certo scio. Omnino mihi magis litterae sunt exspectandae a te quam a me tibi; nihil enim Romae geritur quod te putem scire curare, nisi forte scire vis me inter Niciam nostrum et Vidium iudicem esse. Profert alter, opinor, duobus versiculis expensum Niciae, alter Aristarchus hos ὀβελίζει; ego tamquam criticus antiquus iudicaturus sum utrum sint τοῦ ποιητοῦ an παρεμβεβλημένοι. Puto te nunc dicere:

“Oblitusne es igitur fungorum illorum, quos apud Niciam, et ingentium †cularum cum sophia septimae?” Quid ergo? tu adeo mihi excussam severitatem veterem putas, ut ne in foro quidem reliquiae pristinae frontis appareant? Sed tamen suavissimum συμβιωτὴν nostrum praestabo integellum nec committam ut, si ego eum condemnaro, tu restituas, ne habeat Bursa Plancus apud quem litteras discat.

Sed quid ago? cum mihi sit incertum tranquillone sis animo an ut in bello in aliqua maiuscula cura negotiove versere, labor longius. Cum igitur mihi erit exploratum te libenter esse risurum, scribam ad te pluribus. Te tamen hoc scire volo, vehementer populum sollicitum fuisse de P. Sullae morte ante quam certum scierit. Nunc quaerere desierunt quo modo perierit; satis putant se scire quod sciunt. Ego ceteroqui animo aequo fero; unum vereor, ne hasta Caesaris refrixerit.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation