Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 7, Letter 14

Text kindly provided by Perseus

Scr. Romae circ. m. Quint. a. 701 (53).
CICERO TREBATIO.

Chrysippus Vettius, Cyri architecti libertus fecit ut te non immemorem putarem mei; salutem enim verbis tuis mihi nuntiarat. Valde iam lautus es qui gravere litteras ad me dare homini praesertim prope domestico. Quod si scribere oblitus es, minus multi iam te advocato causa cadent si nostri oblitus es, dabo operam ut istuc veniam ante quam plane ex animo tuo effluo; sin aestivorum timor te debilitat, aliquid excogita, ut fecisti de Britannia.

Illud quidem perlibenter audivi ex eodem Chrysippo, te esse Caesari familiarem; sed me hercule mallem, id quod erat aequius, de tuis rebus ex tuis litteris quam saepissime cognoscerem. Quod certe ita fieret, si tu maluisses benevolentiae quam litium iura perdiscere. Sed haec iocati sumus et tuo more et non nihil etiam nostro. Te valde amamus nosque a te amari cum volumus tum etiam confidimus.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation