Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 7, Letter 9

Text kindly provided by Perseus

Scr. Romae ex. m. Sept. a. 700 (54).
CICERO TREBATIO.

Iam diu ignoro quid agas; nihil enim scribis; neque ego ad te bis duobus mensibus scripseram. Quod cum Quinto fratre meo non eras, quo mitterem aut cui darem nesciebam. Cupio scire quid agas et ubi sis hiematurus; equidem velim cum Caesare, sed ad eum propter eius luctum nihil sum ausus scribere; ad Balbum tamen scripsi.

Tu tibi desse noli; serius potius ad nos, dum plenior. Quod huc properes, nihil est, praesertim Battara mortuo. Sed tibi consilium non dest. Quid constitueris, cupio scire.

Cn. Octavius est an Cn. Cornelius quidam, tuus familiaris, summo genere natus, terrae filius. Is me quia scit tuum familiarem esse, crebro ad cenam invitat. Adhuc non potuit perducere, sed mihi tamen gratum est.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation