Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 10, Letter 9

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Gallia Narbonensi vi aut v K. Mai. a. 711 (43).
PLANCVS CICERONI S.

Nihil me tibi temere aut te ceteris de me frustra recepisse laetor; certe hoc maius habes testimonium amoris mei, quo maturius tibi quam ceteris consilia mea volui esse nota. In dies vero meritorum meorum fieri accessiones pervidere te spero, cogniturum magis recipio.

Quod ad me attinet, mi Cicero, (ita ab imminentibus malis res p. me adiuvante liberetur!) sic honores praemiaque vestra suspicio conferenda certe cum immortalitate, ut sine iis nihil de meo studio perseverantiaque sim remissurus. Nisi in multitudine optimorum civium impetus animi mei fuerit singularis et opera praecipua, nihil ad meam dignitatem accedere volo suffragatione vestra.

Concupisco autem nihil mihi (contra quod ipse pugno); et temporis et rei te moderatorem facile patior esse. Nihil aut sero aut exigue a patria civi tributum potest videri.

Exercitum a. d. vi K. Maias Rhodanum traieci magnis itineribus, Vienna equites mille via breviore praemisi. Ipse si ab Lepido non impediar, celeritate satis faciam; si autem itineri meo se opposierit, ad tempus consilium capiam. Copias adduco et numero et genere et fidelitate firmissimas. Te ut diligas me, si mutuo te facturum scis, rogo. Vale.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation