Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 7, Letter 27

Text kindly provided by Perseus

Scr. Romae, ut videtur, post m. Mart. a. 702 (52).
M. CICERO S. D. GALLO.

Miror cur me accuses, cum tibi id facere non liceat. Quod si liceret, tamen non debebas. “Ego enim te in consulatu observaram,” et ais fore ut te Caesar restituat. Multa tu quidem dicis, sed tibi nemo credit. Tribunatum plebei dicis te mea causa petisse. Utinam semper esses tribunus! intercessorem non quaereres. Negas me audere quod sentiam dicere: quasi tibi, cum impudenter me rogares, parum fortiter responderim.

Haec tibi scripsi, ut isto ipso in genere, in quo aliquid posse vis, te nihil esse cognosceres. Quod si humaniter mecum questus esses, libenter tibi me et facile purgassem; non enim ingrata mihi sunt quae fecisti, sed quae scripsisti, molesta. Me autem, propter quem ceteri liberi sunt, tibi liberum non visum demiror. Nam si falsa fuerunt quae tu ad me, ut ais, “detulisti,” quod tibi ego debeo? si vera tu es optimus testis quid mihi p. R. debeat.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation