Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 11, Letter 24

Text kindly provided by Perseus

Scr. Romae viii Id. Iun. a. 711 (43).
M. CICERO S. D. D. BRUTO IMP. COS. DESIG.

Narro tibi: antea subirascebar brevitati tuarum litterarum, nunc mihi loquax esse videor; te igitur imitabor. Quam multa quam paucis! te recte valere operamque dare ut cotidie melius, Lepidum commode sentire, tribus exercitibus quidvis nos oportere confidere. Si timidus essem, tamen ista epistula mi omnem metum abstersisses; sed, ut mones, “frenum momordi”; etenim qui te incluso omnem spem habuerim in te, quid nunc putas? Cupio iam vigiliam meam, Brute, tibi tradere, sed ita ut ne desim constantiae meae.

Quod scribis in Italia te moraturum dum tibi litterae meae veniant, si per hostem licet, non erraris (multa enim Romae), sin adventu tuo bellum confici potest, nihil sit antiquius. Pecunia expeditissima quae erat tibi decreta est. Habes amantissimum Servium; nos non desumus. viii Idus Iunias.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation