Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 16, Letter 3

Text kindly provided by Perseus

Scr. Alyziae a. d. viii Id. Nov. a. 704 (50).
TVLLIVS ET CICERO TIRONI SVO S. D. ET Q. PATER ET FILIVS.

Nos apud Alyziam, ex quo loco tibi litteras ante dederamus, unum diem commorati sumus, quod Quintus nos consecutus non erat. Is dies fuit Non. Nov. Inde ante lucem proficiscentes ante diem viii Idus Nov. has litteras dedimus. Tu si nos omnis amas et praecipue me, magistrum tuum, confirma te.

Ego valde suspenso animo exspecto primum te scilicet, deinde Marionem cum tuis litteris. Omnes cupimus, ego in primis, quam primum te videre sed, mi Tiro, valentem. Qua re nihil properaris; satis cito te videro, si valebis. Utilitatibus tuis possum carere; te valere tua causa primum volo, tum mea, mi Tiro. Vale.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation