Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 13, Letter 35

Text kindly provided by Perseus

Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46).
CICERO ACILIO PROCONSVLI S.

C. Avianius Philoxenus antiquus est hospes meus et praeter hospitium valde etiam familiaris; quem Caesar meo beneficio in Novocomensis rettulit; nomen autem Aviani secutus est, quod homine nullo plus est usus quam Flacco Avianio, meo, quem ad modum te scire arbitror, familiarissimo. Quae ego omnia conlegi, ut intellegeres non vulgarem esse commendationem hanc meam.

Peto igitur abs te ut omnibus rebus, quod sine molestia tua facere possis, ei commodes habeasque in numero tuorum perficiasque ut intellegat has litteras meas magno sibi usui fuisse. Erit id mihi maiorem in modum gratum.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation