Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 16, Letter 17

Text kindly provided by Perseus

Scr. Asturae iv K. Sext. a. 709 (45).
TVLLIVS TIRONI S.

Video quid agas; tuas quoque epistulas vis referri in volumina. Sed heus tu, qui κανών esse meorum scriptorum soles, unde illud tam ἄκυρον “valetudini fideliter inserviendo”? unde in istum locum “fideliter” venit? cui verbo domicilium est proprium in officio, migrationes in alienum multae; nam et doctrina et domus et ars et ager etiam. “fidelis” dici potest, ut sit, quo modo Theophrasto placet, verecunda tralatio. Sed haec coram.

Demetrius venit ad me a quo quidem comitatu ἀφωμίλησα satis scite. Tu eum videlicet non potuisti videre. Cras aderit; videbis igitur; nam ego hinc perendie mane cogito. Valetudo tua me valde sollicitat; sed inservi et fac omnia. Tum te mecum esse, tum mihi cumulatissime satis facere putato. Cuspio quod operam dedisti mihi gratum est; valde enim eius causa volo. Vale.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation