Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 7, Letter 6

Text kindly provided by Perseus

Scr. ui Cumano aut Pompeiano m. Mai. a. 700 (54).
CICERO S. D. TREBATIO.

In omnibus meis epistulis, quas ad Caesarem aut ad Balbum mitto, legitima quaedam est accessio commendationis tuae, nec ea vulgaris sed cum aliquo insigni indicio meae erga te benevolentiae. Tu modo ineptias istas et desideria urbis et urbanitatis depone et, quo consilio profectus es, id adsiduitate et virtute consequere. Hoc tibi tam ignoscemus nos amici, quam ignoverunt Medeae, Quaé Corinthum arcem áltam habebant mátronae opulentae, óptimates, quibus illa manibus gypsatissimis persuasit ne sibi vitio illae verterent, quod abesset a patria; nam Múlti suam rem béne gessere et públicam patriá procul; Múlti, qui domi aétatem agerent, própterea sunt ímprobati. Quo in numero tu certe fuisses, nisi te extrusissemus.

Sed plura scribemus alias. Tu, qui ceteris cavere didicisti, in Britannia ne ab essedariis decipiaris caveto et (quoniam Medeam coepi agere) illud semper memento: Qui ípse sibi sapiéns prodesse nón quit, nequiquám sapit. Cura ut valeas.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation