Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 4, Letter 15

Text kindly provided by Perseus

Scr. Romae paulo post ep. xiv a. 708 (46).
M. CICERO S. D. CN. PLANCIO.

Accepi perbrevis tuas litteras; quibus id, quod scire cupiebam, cognoscere non potui, cognovi autem id, quod mihi dubium non fuit; nam quam fortiter ferres communis miserias, non intellexi, quam me amares, facile perspexi. Sed hoc scieram, illud si scissem, ad id meas litteras accommodavissem.

Sed, tamen etsi antea scripsi quae existimavi scribi oportere, tamen hoc tempore breviter commonendum putavi, ne quo in periculo te proprio existimares esse. In magno omnes, sed tamen in communi sumus. Qua re non debes aut propriam fortunam et praecipuam postulare aut communem recusare. Quapropter eo animo simus inter nos, quo semper fuimus; quod de te sperare, de me praestare possum.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation