Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 10, Letter 13

Text kindly provided by Perseus

Scr. Romae circ. v Id. Mai. a. 711 (43).
CICERO PLANCO.

Ut primum potestas data est augendae dignitatis tuae, nihil praetermisi in te ornando, quod positum esset aut in praemio virtutis aut in honore verborum. Id ex ipso s. c. poteris cognoscere ita enim est perscriptum, ut a me de scripto dicta sententia est; quam senatus frequens secutus est summo studio magnoque consensu.

Ego quamquam ex tuis litteris, quas mihi misisti perspexeram te magis iudicio bonorum quam insignibus gloriae delectari, tamen considerandum nobis existimavi, etiam si tu nihil postulares, quantum tibi a re p. deberetur. Tu contexes extrema cum primis. Qui enim M. Antonium oppresserit, is bellum confecerit; itaque Homerus non Aiacem nec Achillem sed Ulixem appellavit πτολιπόρθιον.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation