Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 11, Letter 21

Text kindly provided by Perseus

Scr. Romae prid. Non. Iun. a. 711 (43).
M. CICERO S. D. D. BRVTO IMR COS. DESIG.

Dei isti Segulio male faciant, homini nequissimo omnium, qui sunt, qui fuerunt, qui futuri sunt! Quid? tu illum tecum solum aut cum Caesare? qui neminem praetermiserit, quicum loqui potuerit, cui non eadem ista dixerit. Te tamen, mi Brute, sic amo ut debeo, quod istud quicquid esset nugarum me scire voluisti; signum enim magnum amoris dedisti.

Nam quod idem Segulius, veteranos queri, quod tu et Caesar in decem viris non essetis, utinam ne ego quidem essem! quid enim molestius? Sed tamen, cum ego sensissem de iis qui exercitus haberent sententiam ferri oportere, idem illi qui solent reclamarunt; itaque excepti etiam estis me vehementer repugnante. Quocirca Segulium neglegamus qui res novas quaerit, non quo veterem comederit (nullam enim habuit) sed hanc ipsam recentem novam devoravit.

Quod autem scribis te, quod pro te ipso non facias, id pro me, ut de me timeas aliquid, omni te, vir optime mihique carissime, Brute, de me metu libero; ego enim quae provideri poterunt non fallar in iis, quae cautionem non habebunt de iis non ita valde laboro. Sim enim impudens, si plus postulem quam homini a rerum natura tribui potest.

Quod mihi praecipis ut caveam ne timendo magis timere cogar, et sapienter et amicissime praecipis; sed velim tibi persuadeas, cum te constet excellere hoc genere virtutis ut numquam extimescas, numquam perturbere, me huic tuae virtuti proxime accedere. Quam ob rem nec metuo quicquam et cavebo omnia. Sed vide ne tua iam, mi Brute, culpa futura sit, si ego quicquam timeam. Tuis enim opibus et consulatu tuo, etiam si timidi essemus, tamen omnem timorem abiceremus, praesertim cum persuasum omnibus esset mihique maxime a te nos unice diligi. Consiliis tuis, quae scribis de quattuor legionibus deque agris adsignandis ab utroque vestrum, vehementer adsentior. Itaque cum quidam de conlegis nostris agrariam curationem ligurrirent, disturbavi rem totamque nobis integram reservavi. Si quid erit occultius et, ut scribis, “reconditum,” meorum aliquem mittam, quo fidelius ad te litterae perferantur. Pr. Non. Iun.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation