Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 8, Letter 3

Text kindly provided by Perseus

Scr. Romae circ. iv Id. Iun. a. 703 (51).
CAELIVS CICERONI S.

Estne? vici et tibi saepe, quod negaras discedens curaturum tibi, litteras mitto? Est, si quidem perferuntur, quas do. Atque hoc eo diligentius facio quod, cum otiosus sum, plane ubi delectem otiolum meum non habeo. Tu cum Romae eras, hoc mihi certum ac iucundissimum vacanti negotium erat, tecum id oti tempus consumere idque non mediocriter desidero, ut mihi non modo solus esse sed Romae te profecto solitudo videatur facta, et, qui, quae mea neglegentia est, multos saepe dies ad te, cum hic eras, non accedebam, nunc cotidie non esse te ad quem cursitem discrucior. Maxime vero ut te dies noctesque quaeram competitor Hirrus curat. Quo modo illum putas auguratus tuum competitorem dolere et dissimulare me certiorem quam se candidatum? De quo ut quem optas quam primum nuntium accipias, tua medius fidius magis quam mea causa cupio; nam mea, si fio, forsitan cum locupletiore referam; sed hoc usque eo suave est ut, si acciderit, tota vita risus nobis desse non possit. †Sed tanti sed me hercules non multum M. Octavius eorum odia quae Hirrum premunt, quae permulta sunt, sublevat.

Quod ad Philotimi liberti officium et bona Milonis attinet, dedimus operam ut et Philotimus quam honestissime Miloni absenti eiusque necessariis satis faceret et secundum eius fidem et sedulitatem existimatio tua conservaretur.

Illud nunc a te peto, si eris, ut spero, otiosus, aliquod ad nos, ut intellegamus nos tibi curae esse, σύνταγμα conscribas. “Qui tibi istuc,” inquis, “in mentem venit, homini non inepto?” Opto aliquod ex tam multis tuis monumentis exstare quod nostrae amicitiae memoriam posteris quoque prodat. Cuius modi velim, puto, quaeris. Tu citius, qui omnem nosti disciplinam, quod maxime convenit excogitabis, genere tamen quod et ad nos pertineat et διδασκαλίαν quandam, ut versetur inter manus, habeat.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation