Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 13, Letter 23

Text kindly provided by Perseus

Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46).
CICERO SERVIO S.

L. Cossinio, amico et tribuli tuo, valde familiariter utor; nam et inter nosmet ipsos vetus usus intercedit et Atticus noster maiorem etiam mihi cum Cossinio consuetudinem fecit. Itaque tota Cossini domus me diligit in primisque libertus eius, L. Cossinius Anchialus, homo et patrono et patroni necessariis, quo in numero ego sum, probatissimus.

Hunc tibi ita commendo, ut, si meus libertus esset eodemque apud me loco esset quo [et] est apud suum patronum, maiore studio commendare non possem. Qua re pergratum mihi feceris, si eum in amicitiam tuam receperis atque eum, quod sine molestia tua fiat, si qua in re opus ei fuerit, iuveris. Id et mihi vehementer gratum erit et tibi postea iucundum; hominem enim summa probitate, humanitate observantiaque cognosces.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation