Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 12, Letter 28

Text kindly provided by Perseus

Scr. Romae paulo post xiii K. April. a. 711 (43).
CICERO CORNIFICIO S.

Adsentior tibi eos quos scribis Lilybaeo minari istic poenas dare debuisse; sed metuisti, ut ais, ne nimis liber in ulciscendo viderere. Metuisti igitur ne gravis civis, ne nimis fortis, ne nimis te dignus viderere.

Quod societatem rei p. conservandae tibi mecum a patre acceptam renovas gratum est; quae societas inter nos semper, mi Cornifici, manebit. Gratum etiam illud, quod mihi tuo nomine gratias agendas non putas; nec enim id inter nos facere debemus. Senatus saepius pro dignitate tua appellaretur, si absentibus consulibus umquam nisi ad rem novam cogeretur. Itaque nec de HS x̅x̅ nec de HS d̅c̅c̅ quicquam agi nunc per senatum potest. Tibi autem ex s. c. imperandum mutuumve sumendum censeo. In re p. quid agatur credo a te ex eorum litteris cognoscere, qui ad te acta debent perscribere. Ego sum spe bona consilio, cura, labore non desum; omnibus inimicis rei publicae esse me acerrimum hostem prae me fero. Res neque nunc difficili loco mihi videtur esse et fuisset facillimo, si culpa a quibusdam afuisset.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation