Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 7, Letter 7

Text kindly provided by Perseus

Scr. Romae ex. m. Iun. a. 700 (54).
CICERO TREBATIO.

Ego te commendare non desisto, sed quid proficiam ex te scire cupio. Spem maximam habeo in Balbo, ad quem de te diligentissime et saepissime scribo. Illud soleo mirari, non me totiens accipere tuas litteras, quotiens a Quinto mihi fratre adferantur. In Britannia nihil esse audio neque auri neque argenti.

Id si ita est, essedum aliquod capias suadeo et ad nos quam primum recurras. Sin autem sine Britannia tamen adsequi quod volumus possumus, perfice ut sis in familiaribus Caesaris. Multum te in eo frater adiuvabit meus, multum Balbus, sed, mihi crede, tuus pudor et labor plurimum. †Imperatorem liberalissimum, aetatem opportunissimam, commendationem certe singularem, ut tibi unum timendum sit ne ipse tibi defuisse videare.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation