Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 10, Letter 20

Text kindly provided by Perseus

Scr. Romae iv K. Iun. a. 711 (43).
CICERO PLANCO

Ita erant omnia quae istim adferebantur incerta, ut quid ad te scriberem non occurreret. Modo enim quae vellemus de Lepido, modo contra nuntiabantur; de te tamen fama constans nec decipi posse nec vinci; quorum alterius fortuna partem habet quandam, alterum proprium est prudentiae tuae.

Sed accepi litteras a conlega tuo datas Idibus Maiis, in quibus erat te ad se scripsisse a Lepido non recipi Antonium; quod erit certius, si tu ad nos idem scripseris. Sed minus audes fortasse propter inanem laetitiam litterarum superiorum. Verum, ut errare, mi Plance, potuisti (quis enim id effugerit?), sic decipi te non potuisse quis non videt? nunc vero etiam [iam] erroris causa sublata est; culpa enim illa “his ad eundem” vulgari reprehensa proverbio est. Sin ut scripsisti ad conlegam, ita se res habet, omni cura liberati sumus nec tamen erimus prius quam ita esse tu nos feceris certiores.

Mea quidem, ut ad te saepius scripsi, haec sententia est, qui reliquias huius belli oppresserit, eum totius belli confectorem fore; quem te et opto esse et confido futurum. Studia mea erga te, quibus certe nulla esse maiora potuerunt, tibi tam grata esse quam ego putavi fore, minime miror vehementerque laetor. Quae quidem tu, si recte istic erit, maiora et graviora cognosces. iiii K. Iun.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation