Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 5, Letter 11

Text kindly provided by Perseus

Scr. Romae ex. m. Oct. a. 709 (45).
M. CICERO VATINIO IMP. S.

Grata tibi mea esse officia non miror; cognovi enim te gratissimum omnium, idque numquam destiti praedicare. Nec enim tu mihi habuisti modo gratiam, verum etiam cumulatissime rettulisti. Quam ob rem in reliquis tuis rebus omnibus pari me studio erga te et eadem voluntate cognosces.

Quod mihi feminam primariam, Pompeiam, uxorem tuam, commendas, cum Sura nostro statim tuis litteris lectis locutus sum, ut ei meis verbis diceret, ut, quicquid opus esset, mihi denuntiaret; me omnia quae ea vellet, summo studio curaque facturum. Itaque faciam eamque, si opus esse videbitur, ipse conveniam. Tu tamen ei velim scribas, ut nullam rem neque tam magnam neque tam parvam putet quae mihi aut difficilis aut parum me digna videatur. Omnia, quae in tuis rebus agam, et non laboriosa mihi et honesta videbuntur.

De Dionysio, si me amas, confice. Quamcumque ei fidem dederis, praestabo; si vero improbus fuerit, ut est, duces eum captivum in triumpho. Dalmatis di male faciant, qui tibi molesti sunt ! Sed, ut scribis, brevi capientur et inlustrabunt res tuas gestas; semper enim habiti sunt bellicosi.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation