Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 12, Letter 4

Text kindly provided by Perseus

Scr. Romae circ. K. Febr. a. 711 (43).
CICERO CASSIO S.

Vellem Idibus Martiis me ad cenam invitasses; reliquiarum nihil fuisset. Nunc me reliquiae vestrae exercent et quidem praeter ceteros me hercule. Quamquam egregios consules habemus sed turpissimos consularis, senatum fortem sed infimo quemque honore fortissimum; populo vero nihil fortius, nihil melius Italiaque universa: nihil autem foedius Philippo et Pisone legatis, nihil flagitiosius. Qui cum essent missi ut Antonio ex senatus sententia certas res nuntiarent, cum ille earum rerum nulli paruisset, ultro ab illo ad nos intolerabilia postulata rettulerunt. Itaque ad nos concurritur factique iam in re salutari populares sumus.

Sed tu quid ageres, quid acturus, ubi denique esses, nesciebam; fama nuntiabat te esse in Syria, auctor erat nemo. De Bruto, quo propius est, eo firmiora videntur esse quae nuntiantur. Dolabella valde vituperabatur ab hominibus non insulsis, quod tibi tam cito succederet, cum tu vixdum xxx dies in Syria fuisses. Itaque constabat eum recipi in Syriam non oportere. Summa laus et tua et Bruti est, quod exercitum praeter spem existimamini comparasse. Scriberem plura, si rem causamque nossem; nunc quae scribo scribo ex opinione hominum atque fama. Tuas litteras avide exspecto. Vale.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation