Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 12, Letter 5

Text kindly provided by Perseus

Scr. Romae circ. Non. Febr. a. 711 (43).
CICERO CASSIO S.

Hiemem credo adhuc prohibuisse quo minus de te certum haberemus quid ageres maximeque ubi esses; loquebantur omnes tamen (credo, quod volebant) in Syria te esse, habere copias. Id autem eo facilius credebatur, quia simile veri videbatur. Brutus quidem noster egregiam laudem est consecutus; res enim tantas gessit tamque inopinatas ut eae cum per se gratae essent tum ornatiores propter celeritatem. Quod si tu ea tenes quae putamus, magnis subsidiis fulta res p. est; a prima enim ora Graeciae usque ad Aegyptum optimorum civium imperiis muniti erimus et copiis.

Quamquam, nisi me fallebat, res se sic habebat ut totius belli omne discrimen in D. Bruto positum videretur qui si, ut sperabamus, erupisset Mutina, nihil belli reliqui fore videbatur. Parvis omnino iam copiis obsidebatur, quod magno praesidio Bononiam tenebat Antonius. Erat autem Claternae noster Hirtius, ad Forum Corneli Caesar, uterque cum firmo exercitu, magnasque Romae Pansa copias ex dilectu Italiae compararat. Hiems adhuc rem geri prohibuerat. Hirtius nihil nisi considerate, ut mihi crebris litteris significat, acturus videbatur. Praeter Bononiam, Regium Lepidi, Parmam totam Galliam tenebamus studiosissimam rei publicae; tuos etiam clientis Transpadanos mirifice coniunctos cum causa habebamus. Erat firmissimus senatus exceptis consularibus, ex quibus unus L. Caesar a firmus est et rectus. Ser. Sulpici morte magnum praesidium amisimus; reliqui partim inertes, partim improbi; non nulli invident eorum laudi quos in re p. probari vident; populi vero Romani totiusque Italiae mira consensio est. Haec erant fere quae tibi nota esse vellem; nunc autem opto ut ab istis Orientis partibus virtutis tuae lumen eluceat. Vale.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation