Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 8, Letter 13

Text kindly provided by Perseus

Scr. Romae ex. m. Mai. aut in. Iun. a. 704 (50).
CAELIVS CICERONI S.

Gratulor tibi adfinitate viri medius fidius optimi; nam hoc ego de illo existimo. Cetera porro, quibus adhuc ille sibi parum utilis fuit, et aetate iam sunt decussa, et consuetudine atque auctoritate tua, pudore Tulliae, si qua restabunt, confido celeriter sublatum in; non est enim pugnax in vitiis neque hebes ad id quod melius sit intellegendum. Deinde, quod maximum est, ego illum valde amo.

Voles, Cicero, Curionem nostrum lautum intercessionis de provinciis exitum habuisse; nam cum de intercessione referretur, quae relatio fiebat ex senatus consulto, primaque M. Marcelli sententia pronuntiata esset, qui agendum cum tribunis pl. censebat, frequens senatus in alia omnia iit. Stomacho est scilicet Pompeius Magnus nunc ita languenti, ut vix id quod sibi placeat reperiat. Transierant illuc, rationem eius habendam qui neque exercitum neque provincias traderet. Quem ad modum hoc Pompeius laturus sit, cum cognoscam; quidnam rei publicae futurum sit, si †aut non curet, vos senes divites videritis. Q. Hortensius, cum has litteras scripsi, animam agebat.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation