Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 13, Letter 33

Text kindly provided by Perseus

Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46).
CICERO ACILIO PROCONSVLI S.

Cn. Otacilio Nasone utor familiarissime, ita prorsus ut illius ordinis nullo familiarius; nam et humanitate eius et probitate in consuetudine cotidiana magno opere delector. Nihil iam opus est exspectare te quibus eum verbis tibi commendem, quo sic utar ut scripsi. Habet is in provincia tua negotia, quae procurant liberti, Hilarus,. Antigonus, Demostratus; quos tibi negotiaque omnia Nasonis non secus commendo ac si mea essent. Gratissimum mihi feceris, si intellexero hanc commendationem magnum apud te pondus habuisse. Vale.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation