Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 5, Letter 9

Text kindly provided by Perseus

Scr. in castri; Naronae a. d. v Id. Quint. a. 709 (45).
VATINIVS IMP. CICERONI SVO S.

V. B. E. E. V. Si tuam consuetudinem in patrociniis tuendis servas, P. Vatinius cliens advenit, qui pro se causam dicier vult. Non, puto, repudiabis in honore, quem in periculo recepisti. Ego autem quem potius adoptem aut invocem quam illum, quo defendente vincere didici? An verear ne, qui potentissimorum hominum conspirationem neglexerit pro mea salute, is pro honore meo pusillorum ac malevolorum obtrectationes et invidias non prosternat atque obterat? Qua re, si me, sicut soles, amas, suscipe meme totum atque hoc, quicquid est oneris ac muneris, pro mea dignitate tibi tuendum ac sustinendum puta. Scis meam fortunam nescio quo modo facile obtrectatores invenire non meo quidem me hercules merito, sed quanti id refert, si tamen fato nescio qua accidit? Si qui forte fuerit qui nostrae dignitati obesse velit, peto a te ut tuam consuetudinem et liberalitatem in me absente defendendo mihi praestes. Litteras ad senatum de rebus nostris gestis, quo exemplo miseram, infra tibi perscripsi.

Dicitur mihi tuus servus anagnostes fugitivus cum Vardaeis esse. De quo tu mihi nihil mandasti, ego tamen, terra marique ut conquireretur, praemandavi et profecto tibi illum reperiam, nisi si in Dalmatiam aufugerit, et inde tamen aliquando eruam. Tu nos fac ames. Vale. A. d. v Id. Quintilis ex castris Narona.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation