Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 12, Letter 24

Text kindly provided by Perseus

Scr. Romae circ. ix K. Febr. a. 711 (43).
CICERO CORNIFICIO S.

Ego nullum locum praetermitto (nec enim debeo) non modo laudandi tui sed ne ornandi quidem; sed mea studia erga te et officia malo tibi ex tuorum litteris quam ex meis esse nota. Te tamen hortor ut omni cura in rem p. incumbas. Hoc est animi, hoc est ingeni tui, hoc eius spei quam habere debes amplificandae dignitatis tuae.

Sed hac de re alias ad te pluribus. Cum enim haec scribebam, in exspectatione erant omnia; nondum legati redierant, quos senatus non ad pacem deprecandam sed ad denuntiandum bellum miserat nisi legatorum nuntio paruisset. Ego tamen, ut primum occasio data est, meo pristino more rem p. defendi, me principem senatui populoque R. professus sum nec, postea quam suscepi causam libertatis, minimum tempus amisi tuendae salutis libertatisque communis. Sed haec quoque te ex aliis malo.

T. Pinarium, familiarissimum meum, tanto tibi studio commendo ut maiore non possim; cui cum propter omnis virtutes tum etiam propter studia communia sum amicissimus. Is procurat rationes negotiaque Dionysi nostri, quem et tu multum amas et ego omnium plurimum. Ea tibi ego non debeo commendare, sed commendo tamen. Facies igitur ut ex Pinari, gratissimi hominis, litteris tuum et erga illum et erga Dionysium studium perspiciamus.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation