Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 8, Letter 15

Text kindly provided by Perseus

Scr. circ. vii Id. Mart. a. 705 (49).
CAELIV5 CICERONI S.

Ecquando tu hominem ineptiorem quam tuum Cn. Pompeium vidisti, qui tantas turbas, qui tam nugax esset, commorit? ecquem autem Caesare nostro acriorem in rebus gerendis, eodem in victoria temperatiorem aut legisti aut audisti? Quid est? num tibi nostri milites, qui durissimis et frigidissimis locis, taeterrima hieme bellum ambulando confecerunt, malis orbiculatis esse pasti videntur? “Quid iam?” inquis. Gloriose omnia. Si scias quam sollicitus sim, tum hanc meam gloriam quae ad me nihil pertinet derideas; quae tibi exponere nisi coram non possum, idque celeriter fore spero; nam me, cum expulisset ex Italia Pompeium, constituit ad urbem vocare, id quod iam existimo confectum, nisi si maluit Pompeius Brundisi circumsederi.

Peream, si minima causa est properandi isto mihi, quod te videre et omnia intima conferre discupio, habeo autem quam multa. Hui vereor, quod solet fieri, ne cum te videro omnia obliviscar. Sed tamen quod ob scelus iter mihi necessarium retro ad Alpis versus incidit? Ideo quod Intimilii in armis sunt, neque de magna causa. Bellienus, verna Demetri, qui ibi cum praesidio erat, Domitium quendam, nobilem illi, Caesaris hospitem, a contraria factione nummis acceptis comprendit et strangulavit; civitas ad arma iit; eo †num cohortibus mihi per nivis eundum est. “Usque quaque,” inquis, “se Domitii male dant.” Vellem quidem Venere prognatus tantum animi habuisset in vestro Domitio quantum Psecade natus in hoc habuit. Ciceroni f. s. d.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation