Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 16, Letter 22

Text kindly provided by Perseus

Scr. Asturae vi K. Sext. a. 709 (45).
TVLLIVS TIRONI SVO S.

Spero ex tuis litteris tibi melius esse, cupio certe. Cui quidem rei omni ratione cura ut inservias et cave suspiceris contra meam voluntatem te facere quod non sis mecum. Mecum es, si te curas. Qua re malo te valetudini tuae servire quam meis oculis et auribus. Etsi enim et audio te et video libenter, tamen hoc multo erit, si valebis, iucundius. Ego hic cesso, quia ipse nihil scribo, lego autem libentissime. Tu istic si quid librarii mea manu non intellegent monstrabis. Una omnino interpositio difficilior est, quam ne ipse quidem facile legere soleo, de quadrimo Catone. De triclinio cura, ut facis. Tertia aderit, modo ne Publius rogatus sit.

Demetrius iste numquam omnino Phalereus fuit sed nunc plane Billienus est. Itaque te do vicarium tu eum observabis. Etsi—verum tamen de illis nosti cetera. Sed tamen si quem cum eo sermonem habueris scribes ad me, ut mihi nascatur epistulae argumentum et ut tuas quam longissimas litteras legam. Cura, mi Tiro, ut valeas; hoc gratius mihi facere nihil potes. Vale.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation