Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 13, Letter 45

Text kindly provided by Perseus

Scr. Romae eod. fere a. quo ep. xliv.
CICERO APPVLEIO PROQVAESTORI.

L. Egnatio uno equite R. vel familiarissime utor. Eius Anchialum servum negotiaque quae habet in Asia tibi commendo non minore studio quam si rem meam commendarem. Sic enim existimes velim, mihi cum eo non modo cotidianam consuetudinem summam intercedere, sed etiam officia magna et mutua nostra inter nos esse. Quam ob rem etiam atque etiam a te peto ut cures ut intellegat me ad te satis diligenter scripsisse; nam de tua erga me voluntate non dubitabat. Id ut facias te etiam atque etiam rogo. Vale.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation